Spiritual Experiences (Odhner) n. 3172

Previous Number Next Number See English 

3172. Quid phantasiae, et quid imaginationes

Loquutus sum cum spiritibus de phantasiis, et quidem cum iis qui putabant se prorsus corporei homines esse, tametsi sciebant quod essent spiritus {1}, praeter alia, quod quoque functiones corporis infimas viderentur sibi conari; quare loquutum est de phantasiis, et dicere ei {a} datum, quod exinde sciri possit, quid phantasia, et quod videatur homo vivere ex se, et tamen est {2} talis phantasia, et quod non mirum quod ejuscemodi phantasiae de corpore et corporeis existant, quamdiu phantasia ista, quod vivat in se seu ex se, manet. @1 J.F.I. Tafel: "spiritus pro spiritibus"$ @2 ms. est est$ @a h.e. cuidam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church