331. [Quod principium] {1} invidiae quod apud infantes percipitur, sit dulcissimum @1 ms. De principio deletum ut videtur, sed emendatio haec omissa$
Ab experientia hodie edoctus sum, quod invidia illa apparens, quae apud infantes erga alios infantes, dum aemulantur de matre, fluat a principio jucundissimo, exque amore, ita per coelum, dum enim tenebar in cogitatione de invidia infantum, mihi dicebatur e coelo, viva voce, quod perceperint dulcedinem coelestem, et quidem cum varietate secundum objecta; inde concludi potest, quod ipsae passiones et cupiditates in homine, omnes ex principio coelesti, et ex Ipso Amore sic percoelum influant {1}, sed quod in via extra coelum a spiritibus in contrarium flectantur, similiter ac in unoquovis homine, ut objecto, secundum ejus formam essentialem, et istius formae variationes, et harum status mutationes. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. influat$