332. Similiter ac veritates philosophicas, quae in se varietates sunt, in quocunque objecto seu homine per applicationem flectunt in malum, quia in consensum cum eorum cupiditatibus {1}, illis enim solent cupiditates suas confirmare, etiam ad persuasiones in semet. Similiter etiam veritates Verbi [flectunt], inde haereses, et ea quae inde fluunt, nempe condemnationes omnium qui non consentiunt. 1747, die 11 {2} Dec. @1 ms. cupiditibus$ @2 sic ms.$