333. Quod animae mortuorum secum a mundo trahant naturam corporis
Animae mortuorum secum a corpore trahunt omnem naturam--usque {1} adeo, ut putent se corpore [praeditas] esse, vestibus amictas {2}, et similiatum {3} etiam cupiditates, ut appetitus edendi, et similia, sic ut animabus inscripta sint ea, quae corporis {4}; naturam quam secum a mundo et corpore trahunt, retinent, verum temporis tractu quasi oblivioni traditur, quod {5} putent eam prorsus exuisse, utplurimum quando angeli facti, ob causam quod facultate recipiendi misericordiam Dei Messiae donati sint, inde ob facultatem {6} eam acceptam {7} videtur natura prior obliterata, cum tamen remanet, nam si beneplaceat Deo Messiae, donum Ipsius resumere, et restituere angelum in priorem ejus vitam, tunc fit ea anima prorsus ut fuit prius, dum e corpore exivit: sic unicuique {8} animae dici potest, quod nihil perdat, et quod nihil ei ablatum sit: sed tunc fiunt ferae bestiae ac diaboli. 1747, die 11 Dec. @1 ms. naturam, usque$ @2 ms. amictae$ @3 ms. similia, tum$ @4 ms. corporeis ut videtur$ @5 h.e. sic ut$ @6 imperfectum in ms.$ @7 ms. accetam$ @8 ms. unuicuiquc$