3353. De antiquissimae Ecclesiae prole, seu Adamo post lapsum
Erant apud me supra caput, non tam alte ac ii qui ab antiquissima Ecclesia, ii primum influebant satis molliter et inconspicue, sed ex perceptione cognoscere dabatur, quod interius mali essent, quia interius contra amorem agebant; postea mihi insinuatum quod essent ab antiquissimae Ecclesiae prole, quae spuria, et de quibus dictum quod figmentum cordis eorum esset nihil nisi malum [Gen. VI: 5]: postea quoque significatum per respiratum circa membrorum genitalium provinciam, quo se contulit, ut prius videas, amor eorum [3316], qui separatus erat a vero amore, sic ut prolem tenerrime amarent, quod etiam dicebant: cumque dolose interius facerent contra amorem, sed ita ut nisi perceptio a Domino mihi data esset {1}, nequaquam percepissem: tunc cum hoc mente ferrent, tunc aufugiebant {2} spiritus, et clamabant, quod non sufferre possent odorem tam cadaverosum, sic ut nusquam talem perceperint, quia eos necaret, ut nunc inferunt. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. essent$ @2 ms. aufugebant$