Spiritual Experiences (Odhner) n. 3354

Previous Number Next Number See English 

3354. Iidem quoque, seu proles antiquissimae Ecclesiae tam subtiles se putabant esse, ut nemo eos perciperet, et dicebant mihi, quod putarent [quod] {1} a se bonum facere possent, de {2} qua re cum iis loquutus, tum de Domino, quod exspectaverint Ipsum, praeter alia, Quem quoque adorare potuerunt, sed ex semet: quod ut iis ostenderetur, quidam angelus modo cogitabat de iis, quae cogitatio cum iis communicata, et repraesentata per aspiratum respirationis, ita sicut afflatus venti, qui quoque sentitus, quem dicebant se non potuisse {3} sustinere, volebant aufugere, sed quia desistebat, remanebant. 1748, 26 Sept. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 ms. cum$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. potuisset$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church