3355. Quomodo sibi repraesentaverint Dominum, ostensum, nempe quasi hominem vetustum barbae griseae, sanctum, et quod ex illo sancti fierent, et similiter barbati: unde {1} talis religio emanavit de barbis, sicut legitur de iis quibus barbae erant detonsae [II Sam. X: 4]. @1 ms. barbati. unde$