3384. Qualis Ecclesia Judaica
Ostensum mihi per experientiam, quomodo Lea repraesentaverit ecclesiam Judaicum, et Rachel novam, nempe quod Judaica debitum conjugiale pro nihilo aestimaverit, sic ut quoad debitum, solutum esset, sicut per experientiam ut et per ideam spiritualem mihi ostensum, debitum conjugiale erat tale, ut quamdiu perstaret venereum et delectamenta ejus adjuncta, tunc erat quasi conjux, seu uxor, at quum ea non perstarent, quod solutum esset debitum conjugiale, sic ut nullum, et cum solutum adulterium pro nihilo aestimarunt; et sic quod recurrere {1} possent ad eum quem putabant et cupiebant maritum, tales etiam punitae sunt gravissime, una post alteram, per dilacerationes inexpressibiles, ut redigerentur ad debitum conjugiale; postea cum iis loquutus sum, supra caput meum, et jugiter inspirabant talia quae contra conjugium essent; nempe quod plures unum virum habere deberent, ita exosae conjugium unius uxoris, praeter alia quae non memini, nec memorare licet. Eaedem quoque inducebant oculo dextro debilitatem, inde datum scire, cur Lea describitur quod debilis oculis [Gen. XXIX: 17]. 1748, 27 Sept. @1 ms. recurrere$