3385. Quod interiora, magis intima et magis suprema sint sicut tenebrae abyssi; tum {1} de cognitionibus fidei, apparentiis et fallaciis
Loquutus cum spiritibus, qui ascendebant sicut nimbus inconspicuus antrorsum ad latus Hierosolymae veteris ita ad sinistrum, quos dicebant esse ab antiqua Ecclesia, seu a posteris Noachi, num fuerint nondum scio. Quaerebant aliqua, et responsum tulerunt; et volebant quaerere aliqua quae arcaniora essent, imo arcanissima, sed [cum] {2} percepi, quod cuperent ea quaerere, dicere iis dabatur, quod ad talia nihil respondeam, nam si solum inquirere et scire vellent ea quae sunt interiorum seu angelicorum spirituum, apparerent ea sicut tenebrae, seu obscurum ut tenebrosum, magis adhuc si vellent inquirere ea quae sunt angelorum adhuc interiorum, quae ut tenebrosa iis apparebunt; quid tunc de arcanissimis, quae si ex lumine suo naturali vellent intueri, occoecarentur plane? quid enim in iis quae tenebrosissima {3} iis, videre possent? et qui cupit, is prorsus occoecaretur; quare ad ea respondere non vellem, quia non possum, sum modo in corporeis et naturalibus; ita praeparatus ut iis inservire possim, qui in talibus sunt. @1 J.F.I. Tafel tunc$ @2 sic J.F.I. Tafel$ @3 imperfectum in ms.$