Spiritual Experiences (Odhner) n. 3386

Previous Number Next Number See English 

3386. Sermo porro erat de fallaciis, dicendo, quod fallaciae sint quas putant non esse fallacias; tum {1} quod permulta et innumerabilia sint, quae apparent ita esse cum non sint, sicut paradisiaca et talia; quare quaerebant annon fallaciae essent, tunc dicere {2} dabatur, quod fallaciae sint, quae non vera seu quae vasa sunt quibus veritates non possint applicari, sed quod talia quae sunt spirituum angelicorum et angelorum, non sint fallaciae, sed sint apparentiae, et quod sint tanquam vasa, quibus applicari queant cognitiones fidei; quare dictum quid cognitiones fidei, quae non apparentiae, nempe quod cognitiones fidei sint quod Dominus regat universum, quod omne Bonum et Verum a Domino Solo, quod apud nos nihil nisi malum: et similia. 1748, 27 Sept. @1 J.F.I. Tafel tunc$ @2 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church