Spiritual Experiences (Odhner) n. 339

Previous Number Next Number See English 

339. De Mahumede, et Mahumedanis

Ex causa quod quidam {1} ex mortuis in ingressu ad coelum, indignati, recesserunt {2} ad quaerendum aliud coelum, ut putarunt, ubi alius regnaret, quam Deus Messias, et tandem aliud coelum invenisse sibi videbantur, ubi nempe regnaret Mahomed--procul {3} dubio loquuti cum Mahumedanis, qui ante aliquot annos mortui sunt--quod {4} [coelum] cum indicare vellent aliis, quos seducere volebant, tunc videbatur mihi aperiri in profundo aliud quasi coelum, unde eos loquentes potui audire {5}, ac tunc instruebar, quod Mahumedani essent, qui putarent ibi venire ad suum coelum seu ibi esse, cum quibus cum aliquantum loquutum est, apparuit iis Deus Messias in gloria, per Angelum, tunc procubuerunt in facies suas, et devote adorabant; postea Mahomed inde cito sublatus, et apud me erat, et mecum multa loquutus, et id possum testari, quum instructus esset de Deo Messia, quod modeste loquutus est, et modestius quam plures Christiani--sentire {6} potui, quod similiter cogitaret--et {7} is instruebat eos, qui in profundo erant, quod nihil prorsus ex se posset, et quod perciperet quod nullus Deus esset, sed quod simplex homo, et quod spiritus quidam cum eo forte loquuti sunt: vult etiam in doctrina verae fidei instrui, ei etiam ostendi urbem Amstelodamensem, et Curiam {8} ibi a binis faciebus, ac intus, et mirabatur, quam multa marmora, is nunc etiam adest et idem confitetur. 1747, die 14 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$ @2 ms. indignati recesserunt$ @3 ms. Mahomed, procul$ @4 ms. sunt, quod$ @5 sic J.F.I. Tafel; ms. audiri$ @6 ms. Christiani, sentire$ @7 ms. cogitaret, et$ @8 h.e. Stadhuis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church