340. Mahumedani etiam fassi sunt, quum audirent intimiora Verbi, et veritates coelestes, quod in felicitatem coelestem lapsi sint, et nunc cum haec scribo, super facies suas procumbunt et adorant Deum Universi, Qui est Jesus Christus, dicentes quod etiam coelesti modo id perciperent, de quo alibi [342]. 1747, die 14 Dec. Ut primum causae seu media deteguntur, aut detecta sibi esse credant, quod pereat fides.