Spiritual Experiences (Odhner) n. 3391

Previous Number Next Number See English 

3391. Postea temperatus est is, spiritus enim mali, qui adaequati talibus, incipiebant eum cruciare, nempe torquendo suo modo, (igenom gnuggande {a}) sic ut totus ita per vices primum non ita celeres, et non ita celeribus momentis, misere torqueretur vicissim et retro plicatus (gnuggad {b}) et hoc cum magno dolore, et miratus quod is quia non malus, usque subiret talem poenam, sed percepi quod mali spiritus non potuissent agere nisi in exteriora ejus; nam interiora percepta sicut aliorum qui conservarentur; sed cum ita torqueretur et cruciaretur a malis, ab iis ut consentiret cum iis, [is] quia bonus, tenebatur usque ab interiorum spirituum bonorum et angelorum consortiis in eo statu, ut non consentiret, sed resisteret, sic ut eum non potuerint adigere, ut talis esset, qualem per poenam cupiebant, ita sensim initiatus in gyros celeriores, sic in planum primum gyrationis, ut esse posset etiam cum externis inter spiritus interiores, quod est primum planum, in quod rediguntur externa, ut cum internis correspondeant, quod quidem fit cum cruciatu, sed tenentur usque in eo statu, ut non sentiant cruciatum, et quidem a Domino, nempe ut interiora talia tunc sint, ut videantur sibi resistere velle, et vincere mala, ne externi hostes, qui corporea eorum torquent, vincant, ita sensim inauguranturr sunt quoque tunc in statu cujusdam somni, ut sic quoque non sentiant. @a = per tritionem, h.e. terendo vel fricando (verba suecica)$ @b = tritus (vox suecica)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church