Spiritual Experiences (Odhner) n. 3392

Previous Number Next Number See English 

3392. Alius quoque ex iis qui vixerunt {1} meo tempore, quem in vita cognovi, relictus a sociis, a tergo erat sicut mortuus, sed vivus, quod sentiebam ex animatione ejus, sicut in sopore alto, is postea similiter occupatus a talibus spiritibus {2}, ut pariter adigeretur, ejus gyri primum erant crassi, sic ut crassi distincti in terminos, si non fallor, sex, sed ita crassi, ut vix potuissem sperare, quod in citiores gyros potuisset agi; similiter erat cruciatus, sed non quoad totum corpus, ut alter, maxime, ut percipere dabatur, circa gingivas, ut etiam minus circa corpus, quod usque in concordiam redigebatur, quod postea videre datum. Is post aliquot horas, tum maxime cum essem in somno, redactus est in tam citos gyros, ut cum vigil factus, mirarer quod intra aliquot horas, reduci potuerit in gyros fere continuos, mihi similes paene angelicis {3}, (3393.) etiam interius observabam, sic ut alii spiritus mirati, et conquesti, quod sic iis elaberetur, nam perceptum quod sic posset esse in consortiis spirituum angelicorum, cum alioquin non potuisset: sed hoc solum est planum primum, in quod sic inaugurantur, nam usque manent cogitationes et cupiditates sicut prius; sed absque hoc plano dato, ut sic corporea accommodentur {4} proxime interioribus, non datur a Domino, etiam quoad cogitationes et affectiones interesse angelicis. Quod etiam nunc posset esse exemtus a spiritibus inferioribus, quoad totum corpus, etiam ostensum mihi per circumvolutiones et simul plicationes corporis ejus parvi, humano similis quoad colorem etiam, quod ita plicabile ostensum, ut non a spiritibus inferioribus, ita a malis, laedi sic posset, quia ut perceptum non possent influere, et aliquem dolorem corpori ejus per phantasias inducere, ut solent iis, qui nondum ita praeparati sunt, ut talibus eximi queant. @1 ms. viverunt$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus$ @3 ms. angelicos$ @4 ms. accomodentur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church