3410. Postea ostensum mihi est, in quo lumine esset, dicebatur [enim] quod in lumine esset, erat lumen {1} igneum, sed obscurum, sicut cum tenebrae et lumen igneum commiscentur {2}; instruebar tunc, quod plures tales essent, quorum is esset subjectum, qui sunt lumina nocturna ignea, ita circumfusi tali lumine; et sunt ii, qui dum vident in altera vita, quod tantum facere possint spiritus phantasiis suis, tunc non solum credant omnia posse turbam diabolicam, et quidem phantasiis, de quibus ut reor alibi passim, et sic persuadent sibi, [sed] etiam se talibus addicunt, et discunt per phantasias agere, ut possint omnia, putantes sic quod omnia queant regere, ita iis se addicant, et volunt tales esse, sic universum sibi seu suis phantasiis subjectum esse putantes, quod etiam mihi ostensum quod tales sint, et sic putant se dominos universi; ii sunt lumina nocturna, et quidem lumina potius cerea, quia in iis sulphuris plus, quam sebacea. @1 ms. lumine$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. commiscetur$