Spiritual Experiences (Odhner) n. 3411

Previous Number Next Number See English 

3411. Volebam scire unde tales, non enim volebam quod essent e nostra tellure, is dicebat, quod esset ex astris, alii dicebant quod esset anthropophagus, de quibus loquutus cum spiritibus, et ostensum quod tales essent, tum quoque qualis eorum delectatio, cum hominem interficiunt, et comedere volunt, quae delectatio erat magna; tum quod tales vixerint, quare ita vocati, sed nesciebam, num tales adhuc vivant, sic num Calmucki {a} tales sint; instructus quod ab alia tellure vix possent exire, quam ab hac tellure, in qua unus alterum tanto odio internecino habent, ut non solum crudelissime tractent alios, sed etiam cum actualitas exstitit, semel, quod illuc facile crudelitas relaxata, extenderet se, sicut apud anthropophagos; de Judeis quoque loquutus, quod tali internecino odio habeant Christianos, num verum non scio, sed relatum est, quod Pragae: imo quod iis nihil jucundius quam sanguis humanus, tum quod quidam tales sint in insana sua ira seu furore, ut quoque talibus vesci cuperent, in furore. @a = Kalmucki$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church