Spiritual Experiences (Odhner) n. 3417

Previous Number Next Number See English 

3417. Quod philosophi, qui de spiritibus phantasias cepprint, non credere possint, quod spiritus sensu gaudeant

Cum excerperem ea, quae n. 1719, 1720 de spiritibus et eorum sensu observata sunt, tunc aderant quidam docti, et eorum perceptio mihi communicata, ex qua percepi, quod nusquam credere possint, [quod] {1} spiritus aliquo sensu, minus sensu dolorum, horrorum, terrorum pollere possint: ita philosophicae eorum phantasiae induxerunt iis tenebras: quare indocti sunt qui credere possunt. 1748, 30 Sept. @1 sic J.F.I. Tafel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church