Spiritual Experiences (Odhner) n. 3416

Previous Number Next Number See English 

3416. Ostensum mihi, quod omnes eos quos collegit ita phantasiis involveret reti magnn, inducebat enim per phantasias magnum rete, sic ut involverentur, et quoque lamentarentur, sed emissi sunt, conglobatim; visum modo quod unus involveretur, non scio quinam; cum quaererem, inducebant varias personas, nam sic eorum mos, ut substituant nunc hunc nunc illum; cum nullus in reti, conquestus is nefandus spiritus est; et tunc unus qui inclusus reti, in reti exspatiatus in varias plagas subter pedes meos, per varios flexus, insinuatum mihi quod esset is spiritus, qui inducebat phantasias. Sed de exspatiatione varia {1} partis ultimae retis, ubi inclusus erat, prolixum foret scribere, nam flexus erant multi. 1748, 30 Sept. @1 ms. exspatiatione, varia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church