Spiritual Experiences (Odhner) n. 3415

Previous Number Next Number See English 

3415. Quaesitum quid vellent facere cum iis, quos ita ad se trahebant et colligebant phantasiis, dicebant, quod involverent eos reti, et projicerent eos in mare seu abyssum, quare quidam volebant quod significarent {a} diluvium, quod a talibus perirent sicut diluvio; num talis correspondentia diluvii fuerit, tempore antediluvianorum {1} tunc, verosimile apparet, sed quod diluvium exstiterit, ex permultis constat, de quibus cum iis loquutus, at quoad arcam Noae, erant plura, quae credere inducunt, quod significet alia, sicut quod locus et pascua essent, tum aquae, pro tot animalibus, quae ibi, et quod tam capax fuisset: sed haec relinquo, quia sunt spiritus, qui confundere volunt, per ea, quae exstiterunt {2} actualiter, ut putem quod omnia et singula scripta a Mose in Genesi, talia sint, ex eo quod talia paradisus, et Adamus, praeter alia. @1 ms. antediluviorum$ @2 ms. exstituerunt$ @a intellexerim se significare$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church