Spiritual Experiences (Odhner) n. 353

Previous Number Next Number See English 

353. Quod homo gaudeat duplici memoria, et quomodo {1} duplex memoria perit @1 sic J.F.I. Tafel sed inclarum in ms.$

Memoria, quam homo proprie memoriam vocat, est memoria naturalis, quia est mentis naturalis, estque memoria particularium seu idearum materialium, correspondentium vocibus, haec memoria perit, quando moritur homo; anima ejus retinet facultatem ratiocinandi et intelligendi ex memoria quadam spirituali, seu idearum rationalium seu immaterialium, ut vocatur, haec memoria facit, ut homo post mortem non aliter sciat, quam quod adhuc in vita corporis sit; sed quia haec memoria nata est ex memoria naturali, fallaciis repleta est, et usque turbat, obscurat, et si relinquitur sibi, pervertit veritates, quare etiam haec memoria successive evanescit, adeo ut rationale inde natum pereat; sed haec memoria, usque tamdiu retinetur, et imbuitur cognitionibus veri, usque dum obliterari queat; tandem manet homo, quatenus homo, quod est pars residua una cum acquisita, quae est humus in qua novum seu coeleste semen inseminatur, inde exsurgit homo novus, seu in homine paradisus coelestis, cum omni felicitate coelesti, pace, et innocentia. 1747, 15 Dec.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church