354. Quod animae et spiritus transportari videantur ab uno loco in alium, et quando {1} sicut fulminis velocitate @1 intellexerim quandoque$
Observatum est, quod animae et spiritus transferantur sursum et deorsum, tum ab una sede in alteram, quandoque momento seu oculi ictu; sed hoc est fallacia sensus, sicut altitudo et profunditas; causa esse videtur, quod hominis organismus talis est, ut correspondeat coelis, quare per mutationes quasdam, correspondentes loco-motivis, talia appareant in coelis, et id ob correspondentiam, nam utplurimum sunt fallaciae quae regnant; quae tam multae sunt, ut non numerari queant, et quas spiritus mirantur. 1747, die 15 Dec.