Spiritual Experiences (Odhner) n. 356

Previous Number Next Number See English 

356. Quod mille et myriades simul uno ore collaudent Deum Messiam

Per multum noctis circum me erat multitudo spirituum, et postea multitudo angelorum, qui secundum coelestem formam fluunt, quae forma describi ad intellectum humanum nequit, minus quomodo fluunt, ac uno [ore] seu unanima voce loquuntur, quod tam perceptibile penes me fuit, et quidem diu in continuatione, ut sicut loquantur, nihil testatius: forma percepta, fluxio percepta, vocis unanimitas percepta, unusquisque est in multitudine, et autumat se esse, ita omnes et singuli, seu in communi et particulari; ex fluxu eorum percipi potest, num adhuc ita sint, ut queant etiam in veris spiritualibus et coelestibus similem unanimitatem agere; quare angeli postmodum, forte myriades circum me erant, et quidem diu, quorum fluxus quidem perceptibilis erat, sed talis, ut nihil scire potuerim, quam quod fluerent in forma interiori coelesti, intimioris {1} formae fluxus, non potuit percipi; postea mihi dicebant, quod per integram noctem, et aliquot vigilias, nihil aliud egerint, quam quod collaudarint Deum Messiam, et quidem cum intima eorum laetitia, sic ut e statu illo non voluerint emitti; inde concludi potest quod unanimitas ex formae harmonia resultet, praeter plura quae inde concludi possunt. 1747, 16 Dec. @1 ms. intimiois$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church