Spiritual Experiences (Odhner) n. 357

Previous Number Next Number See English 

357. Quod ii spiritus, qui nondum initiati sunt, urgeantur quadam fluminis vi, ut intersint, seu quasi a flumine abripiantur; inde flumen significat spirituale

Observavi etiam, quod spiritus adhuc novitii, nondum assuefacti, etiam abriperentur in flumen spirituale, de quo pag. v. {1} hodie [356]; spirituum istorum renuentiam ob servavi, verum usque cogebantur interesse, et paullatim versus interiora trahebantur, sic sponte secundum habitus acquisitionem, tandem magis magisque initiati inter eos similiter fere fluere potuerunt, sed num ii loqui et collaudare potuerint, dubito, quia in statu coacto adhuc sunt, et tametsi idem loqui obligarentur, usque non potest esse cum jucunditate simili eorum, qui ne hilum sciunt, quod per formam istam fluant, et quod ita loquantur, et laudent, quae laudatio venit sponte, nihil interrumpente flumine secundum formam. 1747, die 16 Dec. @1 pro versa vel vide$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church