Spiritual Experiences (Odhner) n. 358

Previous Number Next Number See English 

358. Quod memoria particularium cum fastu inde, in primo introitu in alteram vitam gravis sit

Unusquisque in alteram vitam secum trahit naturalem indolem, quam acquisivit in vita corporis; ita etiam illi, qui multae memoriae [sunt], et inde gloriantur, ac ostentare cupiunt, haec memoria sic exsufflata est quasi callus, qui extus adhaeret, quae mollescere tractu debet, interea dolorem capitis creat, tanquam avellere calvitium capitis velint. 1747, die 16 Dec.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church