Spiritual Experiences (Odhner) n. 371

Previous Number Next Number See English 

371. Qui in vita corporis, cupiunt maximi esse in coelo ex invidiae cupiditate, et super omnes alios, fiunt {1} diaboli @1 ms. alios fiunt$

Per experientiam aliquot dierum edoctus sum, quod ii qui in mundo cupiunt eminere super alios post vitam corporis, et sic invidia afficiuntur contra eos, qui iis meliores sunt, quod ii fiant diaboli, et similes machinationes habeant, nempe quod ob nullum alium finem discere velint ea quae spirituala sunt, quam ut eorum ope, propriis viribus, super alios eniti cupiant, quibus sic invident; cum tamen affectio coelestis est, ut desideret alios in coelum elevare, tametsi is minimus foret: qui tales sunt, ut invideant aliis, et cupiunt eminere in coelo prae aliis, possunt esse subjecta plurium spirituum, quod etiam observatum est. 1747, d. 20 Dec.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church