Spiritual Experiences (Odhner) n. 372

Previous Number Next Number See English 

372. Quod rationale ac intellectuale hominis diminui, et quoque auferri homini ac animae possit, secundum beneplacitum Dei Messiae {1} @1 ad sinistrum capitis manu B. Chastanier notatum vide supra 326$

Ab Experientia manifesta edoctus sum, quod animabus possit adimi fere quoad totum, et ad partem, eorum rationale et intellectuale, ac iis similiter restitui, nam intellectuale et rationale est donum Solius Dei Messiae; quum rationale et intellectuale aufertur, tunc animae sunt diaboli, et solum ex instinctu quodam naturali agunt, et quidem sicut in somno; dum iis restituitur, sciunt non aliter, quam quod in somno fuerint, haec per plures dies ostensa sunt; in statu isto, dum intellectuale ablatum est, agunt secundum radicale eorum malum, quilibet secundum qualitatem radicis, et quidem contra ordinem, contra coelum, et ejus veritates, verbo sunt diaboli diversa qualitate; quod ablatum iis sit, conspicue ostensum est, et eorum naturales instinctus postea, qui non sunt sicut brutorum instinctus, sed ex diabolico, quod continue agant contra spiritualia, et coelestia, ac putent se tunc omnia ex se posse, et agere. 1747, die 21 Dec.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church