Spiritual Experiences (Odhner) n. 397

Previous Number Next Number See English 

397. Visio diurna, de iis qui comessationibus dediti sunt, et sic carni indulgent

In media die circa prandium, mecum loquutus est angelus, qui mecum, quod non nimis indulgerem ventri circa mensam; dum penes me erat, tunc apparuit mihi clare sicut vapor exundans e poris corporis, sicut aqueus maxime visibilis, qui versus terram delapsus, ubi tapete {1} erat visus, super quem collectus vapor in vermiculos diversos vertebatur, qui collecti sub mensam, momento cum strepitu seu sonitu deflagrabant; lumen igneum visum est mihi, et sonitus auditus, [ego] arbitrans {2} quod sic omnes vermiculi e corpore meo ejecti, qui ex appetitu immodico possunt generari, combusti essent, et quod ego tunc ab iis mundatus fuerim. Inde concludi potest, quid lautitiae et similia in sinu ferunt. 1745, April. [vide [93a]]. {3} @1 ms. forte tapeta$ @2 vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @3 vide etiam R.L. Tafel. Documents, vol. 11, pag. 35-36$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church