398. De Permissionibus
Permissionum doctrina est integra doctrina, qui non permissiones intelligit, aut de permissionibus concludit, is in dubia et negativa de potestate Dei Messiae super Universum labitur; sed hoc sciendum, quod absque permissione nemo queat reformari, nam opposita inducenda sunt, ut existant formae veri, et boni, quae ab oppositis trahunt {1} suam {2} existentiam, ita perceptionem, et similia: inde tentationes vastationes, punitiones, persecutiones fidelium ac fidei, et plura: verbo absque permissione malorum, quae sano sensu intelligenda est, nusque {3} regenerari potest homo, et perduci ad facultates, ut a Deo Messia flecti queat ad bonum, cum aliqua perceptione, proinde cum aliqua felicitate. 1747 die 25 Dec. @1 imperfectum in ms.$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. suum$ @3 = nusquam (vide annotationem ad [349a])$