402. Quod ex gentibus longinquis plures species spirituum per eorum idola formentur
Anima secum a mundo trahit adorationem istius idoli quod in corpore coluit, ita etiam perducuntur ad eos quos venerati sunt in vita corporis, ut ibi initientur, et exuant successive idololatriam; una gens erat circum suum primatem collecta, mihi dictum quod ex Indiis essent, colebant maximum Deum, et quidem eo ritu, quod dum adorarent Ipsum, tunc se certo modo magnifaciebant, et mox inde se sicut vermiculos substraverunt, ex idea, quam habuerunt secum; praeterea iis erat quasi insitum spectare universum genus humanum in coelo circumgyratum, et magnum Deum sequentem superne secum et spectantem quid agerent, sic ut praesens esset {1}, qui sic incubuit sphaerae circumgyratae; spiritus ejus ita instructi erant, ut inducerent suo magnati speciem respirationis, ejus spiritus etiam ad me venerunt, et simile mihi inducebant, ut scirem id ab experientia, erant modesti, et obedientes, ac in simplicitate sua agentes; eorum fluxio vorticalis, qualis est talium spirituum, facile procedebat: postea alii advenerunt {2}, qui adhuc quasi purius id pangebant. 1747, die 26 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. essent$ @2 ms. venerunt$