Spiritual Experiences (Odhner) n. 405

Previous Number Next Number See English 

405. Quod spiritus et animae loquentes mecum, sint subjecta in quae concentrantur multi

Ab experientia tandem edoctus sum, quod spiritus apud me loquentes sint plurium spirituum subjecta seu quasi concentrationes; quia omnes spiritus etiam mali in sua genera et species sunt distincti. 1747, die 26 Dec.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church