Spiritual Experiences (Odhner) n. 404

Previous Number Next Number See English 

404. De vita et punitione eorum, qui in vita sibi volunt lucrari, et solum consulere

Quidam erant, qui in vita sibi solum lucrari voluerunt, et quidem ea arte, qua solent industrii mercatores {1}, nempe quod se insinuent, ut ab iis lucrum capiant, inhiando tunc eorum opibus, in quas sub amicitia animum intendunt; ii vagantur et ubicunque veniunt interrogant, num cum iis esse possint, dicendo se pauperes, quare accipiuntur, sed quia eorum opibus, aut facultatibus inhiant, inde propelluntur, quare iterum circumvagantur, et similia agunt, usque dum didicerint aliud loqui et aliud cogitare, quod etiam ita industrie {2} faciunt, ut vix scire queant spiritus, quam quod tales sint, quales se esse dicunt; ita ad me etiam spiritus talis venit, rogavitque an hic morari potuisset, serviendo, cui respondebam quod nihil sim, sed quod omnis accipiatur a Deo Messia; sed quia tales fuerunt, et fortasse aliud ore loqui, aliud corde vellent, ideo data super unum eorum potestas puniendi modo miserabili, erant enim spiritus dissentientes plures, qui eum pro subjecto loquendi agendique habere vellent, qui quia {3} contrarii erant, subjectum illud misere discerpebatur, seu utrinque agendo lacerabatur, et hoc continue per circiter horae spatium, imo per phantasias inducebant ei speciem corporis, et sic totum et partes lacerare {4}, [erant] conantes {5}, quantum doloris inde senserit, non scire possum, nam lenitur dolor secundum gradum et qualitatem simulationis, crudelissimum fuisse dicit, qui mecum loquitur; evadit magis magisque dolorificus, sicut inducitur phantasia quod sit corpus, cum sensu qualis est corporis, tum quantum inducitur taedium et renisus, ut velit liberari et ab iis solvi, nam impossibile est, ut is se liberare {6} queat, est species discerptionis minutae; spiritus lacerantes fassi sunt, quod inde voluptatem cepissent multam, quod ita animas cruciare possent, quare sociis spiritibus permissum est, eos ordine et successu temporis cruciare, ut inde discerent abstinere, et tandem abhorrere simili voluptati. Praeterea missi dein sunt, et {7} mutata loquela iverunt ad spiritus, ut se insinuarent, sed iterum inde ejecti, quia spiritus agnoverunt eos, et dixerunt quod se insinuarent, ut diriperent facultates eorum, nam inducitur etiam a spiritibus phantasia, quod opes habeant, quibus inhiant similes, narrabant quod etiam mulctati sint alibi; talis conditio manet eos, qui sub amicitiae specie inducunt alios, ut modo divitias eorum lucrentur, sicut in mundo perplures sunt: pervagantur sicut in desertis locis, et dum inveniunt socios, quos fallunt, cum punitione ejiciuntur, ita miseriores sunt, quam ut aures {8} talis id credere possint; haec posteriora verba sunt scripta ex eo, qui inter latrones fuit, ac ita discerptus. 1747, die 26 Dec. @1 ms. mercetores$ @2 inclarum in ms.$ @3 ms. qui$ @4 ms. lacerere$ @5 vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @6 ms. libeare$ @7 ms. forte ita vel iterum$ @8 in ms. aurib[us] in aures emendatum esse nobis videtur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church