408. De iis, qui instructi fuerunt, et non agnoscere volebant. Deum Messiam, quod deturbati et ejecti e coelo
Per aliquot dies fuerunt in coelo spirituum, qui turbas excitabant, persuadebantque aliis, quod Deus Messias non esset mediator, praeter alia, quae ii ex phantasia obloquuti sunt, et seduxerunt plures, quare quasi rebellio facta est, quidam se ad eos associantes, quod dum per aliquot dies perstitit, tunc mihi quasi disparuit Deus Messias, sicut spirituali visione prius fuit, et sic relictus eorum spirituum phantasiae, quod unice Jehovam Dei Messiae Patrem, sic absque mediatore, agnoscerent, quod visione spirituali percipere mihi concessum est, miratus quid inde fieret; mox audivi, et per visionem spiritualem sentivi {1}, quod rebelles dolore correpti sunt, et quod turma ista ejecta est, et quod misere torquerentur, quod ab iis nunc audio, sunt lamentationes super lamentationes, sunt paene myriades, ut ajunt, precantes ut nemo se amplius seduci patiatur, nisi sustinere velit cruciatus ineffabiles; de hac et simili turba intellectum est, ubi Deus Messias loquitur, quod in convivium etiam se insinuavit, qui non veste nuptiali indutus est, ac inde ejectus [Matth. XXII: 11-14]. 1747, 28 Dec. Ii conjecti sunt in stagnum. @1 = sensi $