Spiritual Experiences (Odhner) n. 409

Previous Number Next Number See English 

409. De purificatione multiplici et varia spirituum se in coelum insinuantium, et putantium se in coelo esse, quia admittuntur a coelestibus, qui amant quotcunque veniunt, et credunt omnia genuina esse, antequam deteguntur

Per continuam visionem spiritualem expertus sum, etiam viva voce passim instructus, quod coelum purificetur diversis mediis, ab iis qui se insinuant in coelum, et extrinsecus induunt se veste quasi nuptiali, ac simulant se angelos esse, hoc est, qui externa forma repraesentant angelos, sed interne sunt lupi, et continue seducunt fideles: quod tales admittantur a fidelibus, inde sequitur, quod inter multitudinem, qui e fovea liberantur, etiam sint plures tales, qui nondum devastati sunt, ii vagantur inter spiritus bonos, ac angelos, seque sub forma angelica insinuant, et secundum calliditatis eorum genium, et doli remanentis naturam, machinationibus insitis pellectant {1} innocuos {2} in suas partes, sunt imprimis ii qui sui amore sunt imbuti, tum qui mundi amoribus diversis, qui quidem in iis recondunt, quod conjugium coeleste [detur], quod idem est, ac convivium, ad quod universus orbis est vocatus [Matth. XXII: 9], in quod se ita insinuant, ac id postea volunt destruere, ut ii potirentur summa potestate, et sic ex odio agere contra omnes quotcunque in coelo sunt. Quomodo haec se habent, et quomodo detecti, et quomodo deturbati a coelo isto turmatim, prolixum foret dicere, usque ii qui e convivio isto deturbati sunt, misere tractantur, quia in stagnum conjecti sunt; quando inde rursus eximantur, nemini constare potest, nam tempus carceris in stagno variatur secundum cujusvis malitiam, et secundum eam, quo altior est: si in superficie solum, facilior eorum est punitio, quam eorum qui ex actuali malo altiores formarunt radices. Mirati sunt perplures quod tales turbae in hac sphaera existerent {3}, quia nihil nisi turba, confusio, et condemnatio apparet, quare ut iis ostenderetur quale et quantum coelum Dei Messiae est, etiam id repraesentatum per fluxionem mirabilem indefinitorum numerorum stellarum, et viva voce tunc dictum, quod tale et tantum est Coelum Dei Messiae, et quod turba ista sit modo apparens multitudo, nam similis purificatio quotidie et quovis momento existit, aliter nequaquam purificari potest homo, ut quoad omnes status, in coelo subsistere queat. 1747, d. 28 Dec. @1 < per + laetare et significans pellieiunt$ @2 exitus abscissus in ms.$ @3 ms. existeret$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church