410. Abrahamus etiam cum turba circum eum, quae in summo coelo sibi videbatur esse, etiam ejecta {1} est, et nunc in inferioribus, quae turba usque pauca fuit, et tamen conspiraverunt contra Coelum Dei Messiae, et contra Deum Messiam; quod Abrahamum attinet, caute loquendum; quod is etiam nunc puniatur, mihi dicitur. 1747, die 28 Dec. @1 sic ms sed J.F.I. Tafel ejectus substituit$