Spiritual Experiences (Odhner) n. 418

Previous Number Next Number See English 

418. Permissiones quomodo per naturam repraesentantur

In natura repraesentantur permissiones in Coelo, per atmosphaeras triplices vel quadruplices, unam puriorem secundum gradus altera, sequentem compositam a priori, quae in proxime compositam agit intus et extra, ita in unaquavis parte atmosphaerae ultimae ordine sunt priores; dum ultima atmosphaera turbatur tempestate, tunc proxime prior tranquille satis agit, tam extus quam intus in singulo, sic in parte et in communi, prior adhuc atmosphaera adhuc tranquillius, et prima tranquillissime seu pacifice, quae est omnis in omnibus sequentibus in parte et communi, ita per tranquillum actum prior, et cumprimis prima atmosphaera agit in sequentes, et per has in ultimam, redigitque ad aequilibrium, utcunque tumultuat atmosphaera ultima vento seu tempestate, ita in coelis inter vitas coelestes, et spiritus, qui sunt quasi ultima atmosphaera, ubi tempestates: ibi qui stat, putat, quod totum coelum rueret, quia procellae, nimbi, nubes atrae conspiciuntur, sed usque post eorum excursum, pacifice rediguntur ad quietem, convenientem nutui ac voluntati Dei Messiae. Haec cogitata sunt, at {1} scripta in praesentia spirituum. 1747, d. 29 Dec. @1 J.F.I. Tafel et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church