Spiritual Experiences (Odhner) n. 419

Previous Number Next Number See English 

419. Quod quidam, in specie Lappones et similes phantasia regantur, quod infantes portent, et ostendere velint Domino Coeli

Sunt qui ex imaginatione reguntur, dum in alteram vitam veniunt, quod infantes inter brachia [habeant], quotquot usque portare queant, inordinato positu, modo multitudo sit, ac simul pueros et puellas ante positos, in serie, et sic quaerunt ubi Dominus loci, ei volunt infantes et liberos suos ostendere, sed usque dum inquirebatur, dicebant, quod ii velint liberos suos alere; hi ex interrogatione sunt similes iis qui Lapponiae olim sunt, vestibus iis nec absimiles; sed hoc nunc inceptum est, quia nunc instructi sunt, prius non ita venerunt, sed emissis duobus fuscis cornubus, cum tetris animalculis intrabant: illi ob amorem infantum multis aliis acceptiores sunt, nam coeli illum amant. 1747, 30 Dec.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church