420. Quod sint, qui Christum infantem quoque adorent, ut qui portant
Sunt etiam qui ex innocentia, et ex innocenti simplicitate etiam qui adorant Deum Messiam ut infantem, ii ex simplicitate, et ex innocentia etiam introducuntur, sed non diu ibi manent, quia innocentiae sunt, et simplicitates {1}, quorum {2} est pax, in qua innocentia; ibi usque est coeleste, quod ex gaudio inde translato cognoscere potui. Caetera interdicitur ut scribam, ob causam quod adorent homines et exponant idola eorum, in quolibet templo, in quavis domo, in viis et compitis, quod prorsus vetitum, sed qui ex simplicitate, et sic ex innocentia id faciunt, iis ignoscitur. 1747, 30 Dec. @1 exitus macula obscuratus in ms.$ @2 J.F.I. Tafel quarum$