421. Quod nunc plures quaerant Petrum, quam antea, ut introducantur in coelum
Quod Petrus e coelo dejectus sit, hoc mihi manifeste ostensum fuit [[13a], [67a]], post id tempus nihil audivi de Petro, quam hodie, cum mihi dictum, quod nunc plures veniant et adorent Petrum, petentes ut intromittat eos in Coelum, quam prius; causa forte est, quod nunc Jesuitis dictis aliquid detectum est, quod Petrus e coelo demissus sit, et quod amplius non possint eum adire, sicut animae primum ex mundo, prius: num alia causa nondum scio.