Spiritual Experiences (Odhner) n. 438

Previous Number Next Number See English 

438. Ultimum (1) coelum angelicum quod ex varietatibus naturalibus similibus felicitas eorum consistat

Spiritus, qui nondum admissi in Coelum sunt, quia discordia, quae repugnat coelestibus, dominabatur adhuc, de coelesti felicitate mecum loquebantur, quam quia ignorabam, dicebatur, quod distincta sint domicilia, ubi ii qui conjuncte {2} vivere possunt, sint, et forment societates, et quidem ibi ex remanente adhuc phantasia seu imaginatione, sibi videantur formari amaenitates et delitiae coelestes {3}, in quibus pax coelestis regnat; si etiam optant sibi, etiam sibi videntur formari paradisi, cum omni varietate arborum et fructuum, tum etiam civitates et palatia, ac similia, sed haec non ita scribenda sunt orbi, ne in phantasiis quaerat coelestia. @1 N.B.. ms. Ultimum$ @2 J.F.I. Tafel conjuncti$ @3 ms. delitiae; coelestes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church