477. De quodam spiritu ingenioso, seu de altero Mahumede
Mane, cum evigilavi, erat spiritus quidam satis, ingeniosus, qui, querentibus iis qui circum me, converterat industriose omne bonum in malum, evigilans loquutus sum cum eo, qui ea dote pollebat, quod vellet explorare {1} quid verum, ideo proposui passim haec et illa, quae ingeniose solvebat, et verum inveniebat, quare receptus est in spirituum bonorum consortium, inter quos aliquantum mansit, sed quia nimis activus erat, et ex se voluit agere remissus est, et venit in aliorum spirituum consortium exinde concludere possum, quod quidam spiritus multa dote percipiendi, prae aliis polleant, et quod differentia sit talis, ut quis vix id sibi {2} persuadere patiatur. @1 ms. explore$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. se$
477a. De Phantasiis, quomodo exuuntur et quales remanent {1} @1 his titulus postscriptum interineale est, post pataitur apparens$
Praeterea etiam Mahumed hic erat, qui tali facultate pollet, ut intelligere possit quid verum et bonum, cum quo simul loquutus sum, de phantasiis quae regnant apud spiritus, qui primo veniunt in eam vitam, sic ut modo phantasiae sint, quae omnino exuendae {1}, quaeque difficulter et cum renisu exuuntur, quia homo iis favet, et sibi in iis placet, quare paullatim a Jesu Christo exuuntur {2}, et reducuntur ad interiores, et sic intimiores, quae correspondent veritati et bonitati, et cum iis una esse possunt, inde gaudium et laetitia coelestis, et sic homo ex suis cum delitiis quoque vivit; haec cum Mahumede Meckae, et erat alter quoque Mahumed, sed quisnam, non scio, dicitur, quod is quoque adoretur, sic ut uterque facultate intelligendi verum et bonum polleat, et quidem fateatur, quod fons omnium veritatum et bonitatum, est Jesus Christus, quod hic testari volunt ex tam multa experientia, ut nemo usquam possit de eo dubitare. @1 ms. exeuendae$ @2 ms. exeuntur$