Spiritual Experiences (Odhner) n. 478

Previous Number Next Number See English 

478. Quod de phantasiis dictum, intelligendum est, quod cum renisu exuantur, nempe crassiores, quae sunt corporis, et naturalis {1} animae, verum remanent interiores, quae conformes sunt, et sic concordes cum veritate et bonitate vere coelesti, inde homo vivit, sicut ex se, cum gaudio et laetitia coelesti, et hoc est iris, de qua in Genesi [IX: 12-17], conformatio ejus a Solo Jesu Christo, fit, et formatur. 1748, die 15 Jan. @1 nisi potius legeris cum J.F.I. Tafel naturales$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church