Spiritual Experiences (Odhner) n. 481

Previous Number Next Number See English 

481. De loquela spirituum {1} Quod spiritus se cognoscant, et quod variis modis probent quales sint, ut cum iis consortium ligare queant @1 hic titulus supra alterum postscriptus est$

Quod animae humanae se putent homines corpore instructos esse, prius videas [207, 296, etc.], imo se putant vestibus indutos, sic ut a phantasia sua {1}, aegre queant evelli {2}; loquuntur etiam inter se mutuo, prorsus sicut in hoc mundo, nam loquela, est modo idearum series et compositio, quae cadit apud hominem in corpore, in voces quales sunt ejus idiomatis, merae ideae spirituum sunt, quae cadunt in voces apud hominem, quare ejus loquela loquuntur omnes, etiam inter se, ejus loquela, sic ut id sciat vel non sciat, vel etiam alia [loquela], sicut notum est, quod apostoli omni loquela loqui potuissent [Acta II: 4], quod a spiritibus fuit, praeterea etiam idearum communicatio datur, sicut vocum, imo per solas ideas compositas simul exprimere possunt plura intra minutum, quam per voces hominis, per integras horas, quod a plurima experientia novi, interea id constat, quod animae inter se loquantur, et quidem similiter ac homines in hoc mundo, et quidem audivi, quod etiam similiter praedicare possint, ac unus docere alterum. @1 ms. sia$ @2 ms. queant, evelli$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church