482. Sed quomodo ligant consortia, vel etiam dissociantur, [nunc dicetur:] spiritus, quia ingeniosissimi sunt, et multo ingeniosiores, quam homines in corpore, ex {1} variis sciunt, quod anima sit talis, ut eorum consortiis conveniat {2}; probatio quoque talis est, quod ducant spiritum in loquelam, sic ut sequantur ejus ideas, et sic eum loqui faciunt secundum {3} ejus ideas et suas, convenientia et repugnantia manifeste sentitur, etiam mihi quandoque manifeste, inde sciunt, quae sibi contraria aut convenientia sunt, similiter ac ducunt hominem, nam sequuntur ejus cogitationum seriem, ac inspirant affectiones simul, et sic ducunt, sic ut homo putet ex se loqui, cum tamen non aliud sit, quam consensus, sed ejuscemodi flectuntur a Jesu Christo ad bonum hominis, quum intendat {4} malum spiritus. 1748, die 17 Jan. @1 ms. corpore ex$ @2 ms. conveniant$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. secunde$ @4 J.F.I. Tafel quod intendit$