Spiritual Experiences (Odhner) n. 485

Previous Number Next Number See English 

485. Praeter particulares {1} influxus, etiam dantur communes @1 ms. particures$

Hodie loquutus sum cum spiritibus malis et bonis, de influxu communi et particulari {1}, ad quamlibet affectionem malam et bonam, nempe quod myriades sint, et quidem plures myriades, quae communem influxum causantur, sic universum spirituum et angelorum coelum, sed sunt quaedam {2} particulares circa unumquemvis hominem, quae sunt subjecta communium influxuum, haec subjecta recipiunt a communi, et sunt similia quia correspondent, sic sunt omnes spiritus, et omnes angeli in particulari centra influxuum, et quales sunt, tales influxus recipiunt, et communicant cum homine, homo similiter est centrum influxuum, correspondens, hoc naturaliter percipi potest a permultis in natura, tam atmosphaerica, quam animali. 1748, die 17 Jan. Consenserunt angeli. @1 ms. particari$ @2 ms. quidam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church