486. Quod influxus communes et particulares dari nequeant {1}, nisi Deus Messias regat universum @1 sic J.F.I. Tafel; ms. nequeat$
Nisi Deus Messias regat universum coelum, tam angelicum quam spirituale, nequaquam possunt omnia in coelis et infra coelos, ita distribui in genera ac species, ut concurrant unanimiter ad omnes vitas hominum, spirituum et angelorum, nam vitae sunt affectiones, quae nisi dependeant ab unico amore, Qui est Divinus, et sic vere coelestis, nequaquam reliqua genera et species affectionum existere possunt, et se mutuo respicere, sic ut affectiones communes formam constituant communem, et tam ordinatam, ut nihil ordinatius concipi possit, sine tali coordinatione, et subordinatione affectionum, vita nullius dari potest, nam affectio est vita; ita correspondent omnes affectiones sicut omnia inter se mutuo in uno corpore, in quo omnes affectiones in simili subordinatione regnant, quare nisi Deus Messias factus sit Homo, et sic universum coelum se {1} referat ad Ipsum, ut ad suum corpus, nequaquam in tali ordine contineri potest universum, et ab universo, sic a Deo Messia, omnes et singuli angeli, spiritus {2}, et homines. 1748, die 17 Jan. Haec quoque cum consensu angelorum. @1 ms. coelum, se$ @2 ms. spitus$