487. De dracone, qui sedem sumsit {1} sibi, in vertice seu in zenith coeli @1 = sumpsit$
Qui in alto sedet, supra caput, in zenith [vide 461-64, 466-67], ex phantasia sua, is aliquoties admonitus, ne accusaret fideles, et persequeretur eos, sed usque perstiterat, a multis retro saeculis {1}, et pervertit innumeros, talis est, ut {2} dum in terrore, se humiliet, et spondeat poenitentiam, seque submittat, sed usque non perstat, est subdolus, ex corde, et quia tanto tempore exercuit dolos suos, neutiquam potest desistere, utcunque ei gratia praestatur; ostensa ei sunt supplicia et cruciatus aliorum, ac toties exhorrescit, et ad suas formulas seu expressiones fugit, et de gratia supplicat, sed usque redit ad semet, sic ut nulla ejus sit spes; supplicia, quae ei ostensa sunt, tria scio, nempe quod aliquo momento dolorem passus sicut parturientis, seu intestinum, ex quo maximopere condoluit, et voluit sibi vertere in meritum; postea missus ad stagnum, ut vocatur, ut ibi immergeretur, tenebatur {3} per horas, sed inde liberatus; hodie in locum damnatorum quendam missus, ut spectaret oculis suis quid meruit, prae iis, qui ibi sunt, exhorruit, et vix quarta parte minuti passus crudeles ictus, inde liberatus; nunc horret, et iterum supplicat, sed qui ex terrore supplicat, non potest audiri, solum qui ex corde. 1748, die 17 Jan. Ejus machinationes et dolos enumerare, non sufficiunt volumina. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. saeculi$ @2 ms. ut ut$ @3 ms. sed tenebatur$