489. De hymnis harmonicis angelorum
Hodie audivi angelos interioris coeli, quorum perplures in consortio hymnum [erant] formantes {1}, qui ad auditum mihi {2} clare audiebatur, sed quid dicerent, non
potui intelligere, quia angeli erant; spiritus circum me, nec potuerunt percipere quid esset, solum ex quadam interioris {3} affectionis varietate cognoscere potui, quod inesset coeleste, angeli eos
hymnos clare percipiebant, erant mihi sicut sonus infantilis continuus, soni tibialis instar, et quidem in gyro coelesti, quem perplures formant, et simul idem dicunt et repraesentant, postea informatus,
quid dixissent, nempe quod per hymnos suos formassent coronam auream cum adamantibus circum Caput Salvatoris nostri, quod fiebat tam per coelestes repraesentationes, quam per ideas distinctas, quae
sunt principia vocum humanarum, a nullo spiritu aut homine intelligibiles, et mirabile est, quod plurimi simul id dicant et repraesentent, nec unus imperat alteri, sic ut aliquis ducat chorum, sed omnes
simul se mutuo ducunt, imo quo plures sunt, eo facilius, quia {4} reguntur omnes a Deo Messia; harmonia ista est homini incredibilis, usque talis est spiritualis, et coe1estis; praeterea in gyros
spirituales et coelestes fluunt et circumvolvuntur, qui innumerabilis varietatis sunt; in crassiores quosdam etiam admissus sum, et sequi potui, at qui ex se agere vult, reliquis imperare, nec se