Spiritual Experiences (Odhner) n. 490

Previous Number Next Number See English 

490. Hymni isti, quos bini chori infantiles formabant, non potuerunt disturbari a phantasiis, quidam phantasta {1} {a} spiritus, voluit eos turbare, sed phantasiae erant sicut nihili, sic quid influxus habeant phantasiae in spiritualia et coelestia, sic in angelica, inde concludere potui: sunt enim crassiora, quam ut aliquam alterationem operari potuissent, ac foret sicut crassum influere vellet in id quod subtile est, seu effectus in principia, aut sicut corpus in animam, quod prorsus contradictorium est, sicut philosophia humana bene nosse potest: sic corporea et naturalia non possunt intrare in vere spiritualia et coelestia. 1748, die 18 Jan. @1 ms. phantiasta @a vox post-classica jactator$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church