Spiritual Experiences (Odhner) n. 515

Previous Number Next Number See English 

515. Bina supplicia spirituum, nempe discerptio et velum, quomodo fiunt in homine

Homo non potest discerpi inter bina contraria sicut spiritus, ob causas quia dilacerari nequit corpus, nec ita ejus animus, quia cohaeret corpori, nisi prorsus periret seu moreretur, quare pro eo supplicio seu vastationis specie in homine est, quod teneatur inter affectiones malas et bonas, a binis partibus, quae {1} volunt vincere, sic tenetur in aequilibrio, et huc illucque trahitur, et secure accenditur indignatio in iram, tum etiam vertitur in desperationem, seu cogitationem {2} de sua {3} infelicitate, aut lapsu, hoc est discerptio penes hominem; hisce {4} tentationum speciebus succumbere videntur homines. @1 ms. qui ut apparet. J.F.I. Tafel quia$ @2 imperfectum in ms.$ @3 imperfectum in ms.$ @4 ms. hissce$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church