Spiritual Experiences (Odhner) n. 516

Previous Number Next Number See English 

516. Quod alterum genus, nempe velum attinet [vide 434-35], homo nec sub id transmitti potest, nam novit quod in corpore est, et quod ita abscondi absque oculi coecitate nequeat, nec ita agi, ut erumpat, quia se novit {1} in corpore esse, sed pro eo supplicio habet, quod veritates etiam lucidae ac cogitatae, dum eas velit in memoriam revocare aut scribere, quod tunc auferantur ideae in communi, ut et in particulari, sic ut ne quidem possit in memoriam revocare aliquid, sed datur ei videre, sicut dum lux accenditur, sed illa absconditur seu exstinguitur, et interea accenditur cupiditas ut id scire aut scribere velit, et simul tunc indignatio, et cum animo perseverandi, vel etiam conscientia non intermittendi, haec correspondent velis spirituum, quae dicuntur variorum generum et variarum specierum esse in spiritibus. 1748, die 23 Jan. @1 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church